- PROSECUTIO
- PROSECUTIOapud Lutatium ad Statium passim, adeoque aevo cadenti, Theodosianô et vicinis, orationem notat seu orationis deductionem, ut infinitis locis in Collatione Carthaginiensi et paris census Patribus. Vide Iulianum Marcellum Memorialem in breviculo Collat. praedictae, ubi tota actio in prosecutiones et interlocutiones distinguitur. Servant hodeque vocem Hispani, retinentiores coeteris nationibus Latinismi; ut videre est inLeandro Boscani, hendecasyllabis sine syllabarum dimensione, sine pedum obsequio, absque eriam rhythmis, eloquentissime tamen, etiam Poetice scripto. C. Barthius, ad Stat. Theb. l. 2. v. 427. At Prosecutores Auri, de quibus est titulus, in eod. Theodos. l. 12. tit. 8. dicti sunt, qui aurum sacris Largitionibus inferendum de provinciis prosequebantur vel deferebant. Hinc Prosecutoria, praeceptio Comitis sacrarum Lagitionum, quâ istiusmodi homines iubebantur aurum in Largitiones sacras inferre, d. l. 1. Vide ad eam, Iacobum Gothofredum. De Prosecutoribus Armorum, vulgo Poursuivans d' Armes, ita Nic. Uptonus de Militari Offic. l. 1. c. 11. Post praedictos equitantes, alti nuntii habentur, qui Prosecutores appellantur, qui ex praedictis equitantibus post exercitium triennale in arte equitandi ad negotia creantur, certâ sollennitate adhibitâ. Creari autem debent Prosecutores, non in minori Feslo, quam in die Dominica, hôc modô. Aliquis Heraldus armorum tunicâ Dominici sui indutus, praefatum creandum in manu sinistra ducens, et unum sciphum aquâ et vinô plenum, in manu dextra tenens; accedere debet ad praesentiam Domini vel Magistri ipsius creandi, a quo in praesentia multorum testium ——— petere debet, quô nomine vult, ut Prosecutor suis nuncupetur. Quô nomine a dicto Domino vel Magistro dato, dictus Heraldus vocabit suum creandum illô nomine, proiciens partem ipsius aquae super caput creandi. Tum accipit et tunicam Domini —— et ponit super caput creandi ex transverso —— Sequitur iam iuramentum —— Heraldô sic dicente, Tu eris fidelis Domino sive magistro tuo, qui te nominavit, in perpetuum, quâcumque fruaris dignitate. Item Domino Regi et cuicumque Nobili, licet hosti; item negotia quorumcumque Nobilium, licet hostium, fideliter exsequeris, et cum inter hostes interrogatus fueris, tantum ad interrogata fideliter respondebis, nihil non eis intimans etc. Et est sciendum, quod tales nuntii Prosecutores possunt esse Milites et Militaribus gaudere insigniis, ut deauratis uti, veluet, et aliis pannis aureis indui; non tamen, sicut Nobiles. Et tales vocantur Milites linguares, quia eorum praecipuus honor est in custodia linguae, apud Carol. du Fresne in Glossar. Ibidem arma trium horum Officiariorum, Cursorum, Equitantium (Gall. Chevaucheurs) et Prosecutorum, his versibus indigitantur,Cinctoriô scutum dicas deferre Pedinum:Sic Equitis dignum fert scapula dextera signum.Sed humerô laevô detulit Prosecutor ab aevo:At Haraldorum stat pectore fons titulorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.